Caput VIIEvangelium secundum Matthæum
- 1Nolite judicare, ut non judicemini.
- 2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
- 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
- 4 aut quomodo dicis fratris tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
- 5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
- 6 Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
- 7 Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
- 8 Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
- 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?
- 10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
- 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?
- 12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
- 13 Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
- 14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !
- 15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
- 16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus ?
- 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
- 18 Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.
- 19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
- 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
- 21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
- 22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
- 23 Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
- 24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
- 25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
- 26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :
- 27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
- 28 Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
- 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.