Caput XILiber Nehemiæ
- 1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
- 2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
- 3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
- 4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares,
- 5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis :
- 6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
- 7 Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
- 8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
- 9 et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
- 10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
- 11 Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
- 12 et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
- 13 et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
- 14 et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.
- 15 Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
- 16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
- 17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :
- 18 omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
- 19 Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.
- 20 Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
- 21 Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.
- 22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
- 23 Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
- 24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
- 25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus :
- 26 et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
- 27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
- 28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
- 29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
- 30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
- 31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
- 32 Anathoth, Nob, Anania,
- 33 Asor, Rama, Gethaim,
- 34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
- 35 et Ono valle artificum.
- 36 Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.