Caput VIILiber Nehemiæ
- 1Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,
- 2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
- 3 et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
- 4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
- 5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
- 6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
- 7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana.\ Numerus virorum populi Israël :
- 8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :
- 9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :
- 10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo :
- 11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :
- 12 filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor :
- 13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :
- 14 filii Zachai, septingenti sexaginta :
- 15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :
- 16 filii Bebai, sexcenti viginti octo :
- 17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :
- 18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :
- 19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem :
- 20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :
- 21 filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo :
- 22 filii Hasem, trecenti viginti octo :
- 23 filii Besai, trecenti viginti quatuor :
- 24 filii Hareph, centum duodecim :
- 25 filii Gabaon, nonaginta quinque :
- 26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
- 27 Viri Anathoth, centum viginti octo.
- 28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
- 29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
- 30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
- 31 Viri Machmas, centum viginti duo.
- 32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
- 33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
- 34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
- 35 Filii Harem, trecenti viginti.
- 36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
- 37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
- 38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
- 39 Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
- 40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
- 41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
- 42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :
- 43 filii Josue et Cedmihel filiorum
- 44 Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :
- 45 filii Asaph, centum quadraginta octo.
- 46 Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.
- 47 Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
- 48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
- 49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
- 50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
- 51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
- 52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
- 53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
- 54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
- 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
- 56 filii Nasia, filii Hatipha,
- 57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
- 58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
- 59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
- 60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
- 61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
- 62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
- 63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.
- 64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.
- 65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
- 66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
- 67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
- 68 Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :
- 69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.
- 70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
- 71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
- 72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
- 73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.