Caput XIIILiber Numeri
- 1Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
- 2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
- 3 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
- 4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
- 5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
- 6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
- 7 De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
- 8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
- 9 De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
- 10 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
- 11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
- 12 De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
- 13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
- 14 De tribu Aser, Sthur filium Michaël.
- 15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
- 16 De tribu Gad, Guel filium Machi.
- 17 Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.
- 18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
- 19 considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :
- 20 ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :
- 21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.
- 22 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
- 23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
- 24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :
- 25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
- 26 Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
- 27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem ctum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ :
- 28 et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :
- 29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
- 30 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.
- 31 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.
- 32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
- 33 Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.
- 34 Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.