Caput XXVIILiber Numeri
- 1Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
- 2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fderis, atque dixerunt :
- 3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
- 4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
- 5 Qui dixit ad eum :
- 6 Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
- 7 Ad filios autem Israël loqueris hæc :
- 8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
- 9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
- 10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
- 11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
- 12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
- 13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :
- 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
- 15 Cui respondit Moyses :
- 16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :
- 17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
- 18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
- 19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :
- 20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
- 21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
- 22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
- 23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.