Caput XXXVLiber Numeri
- 1Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :
- 2 Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
- 3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
- 4 quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
- 5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
- 6 De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
- 7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
- 8 Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
- 9 Ait Dominus ad Moysen :
- 10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
- 11 decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
- 12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
- 13 De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
- 14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
- 15 tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
- 16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
- 17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
- 18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
- 19 Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
- 20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
- 21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
- 22 Quod si fortuitu, et absque odio
- 23 et inimicitiis quidquam horum fecerit,
- 24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :
- 25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
- 26 Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
- 27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.
- 28 Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
- 29 Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
- 30 Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
- 31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
- 32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
- 33 ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
- 34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.