Caput VIILiber Numeri
- 1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :
- 2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
- 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
- 4 Ait autem Dominus ad Moysen :
- 5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
- 6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
- 7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
- 8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
- 9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
- 10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
- 11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
- 12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :
- 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
- 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :
- 15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 16 hircumque pro peccato :
- 17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
- 18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
- 19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
- 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :
- 21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 22 hircumque pro peccato :
- 23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
- 24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
- 25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium :
- 26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 28 hircumque pro peccato :
- 29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
- 30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
- 31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
- 32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 34 hircumque pro peccato :
- 35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
- 36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
- 37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
- 38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 40 hircumque pro peccato :
- 41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
- 42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
- 43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
- 44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 46 hircumque pro peccato :
- 47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
- 48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
- 49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
- 50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 52 hircumque pro peccato :
- 53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
- 54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
- 55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
- 56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 58 hircumque pro peccato :
- 59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
- 60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
- 61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
- 62 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 64 hircumque pro peccato :
- 65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
- 66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
- 67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
- 68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 70 hircumque pro peccato :
- 71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
- 72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
- 73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
- 74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 76 hircumque pro peccato :
- 77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
- 78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
- 79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
- 80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
- 81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
- 82 hircumque pro peccato :
- 83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
- 84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :
- 85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :
- 86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :
- 87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.
- 88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
- 89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.