Caput IIEpistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
- 1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
- 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
- 3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
- 4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
- 5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
- 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :
- 7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
- 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
- 9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
- 10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
- 11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
- 12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
- 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
- 14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :
- 15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
- 16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
- 17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
- 18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
- 19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
- 20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
- 21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
- 22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
- 23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
- 24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
- 25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :
- 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
- 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
- 28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
- 29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
- 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.