Caput XIVLiber Proverbiorum
- 1Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
- 2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
- 3 In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.
- 4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
- 5 Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.
- 6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.
- 7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
- 8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
- 9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
- 10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
- 11 Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.
- 12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
- 13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
- 14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
- 15 Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
- 16 Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.
- 17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
- 18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
- 19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
- 20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.
- 21 Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
- 22 Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.
- 23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
- 24 Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.
- 25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
- 26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
- 27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
- 28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
- 29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
- 30 Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.
- 31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
- 32 In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.
- 33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
- 34 Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.
- 35 Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.