Caput XVIILiber Proverbiorum
- 1Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
- 2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
- 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
- 4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
- 5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
- 6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
- 7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
- 8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
- 9 Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fderatos.
- 10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
- 11 Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.
- 12 Expedit magis ursæ occurrere raptis ftibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
- 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
- 14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
- 15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
- 16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
- 17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
- 18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
- 19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
- 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
- 21 Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.
- 22 Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
- 23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
- 24 In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.
- 25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
- 26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
- 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
- 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.