Caput IXLiber Proverbiorum
- 1Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem.
- 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
- 3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mnia civitatis.
- 4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :
- 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
- 6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
- 7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
- 8 Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te.
- 9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.
- 10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
- 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
- 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.
- 13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
- 14 sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
- 15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :
- 16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :
- 17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
- 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.