Caput CVILiber Psalmorum
- 1Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
- 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
- 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
- 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
- 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
- 6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
- 7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
- 8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
- 9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
- 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.
- 11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
- 12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
- 13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
- 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
- 15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
- 16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
- 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
- 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
- 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
- 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
- 21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
- 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
- 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :
- 24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
- 25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
- 26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.
- 27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
- 28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
- 29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
- 30 Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
- 31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
- 32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
- 33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;
- 34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
- 35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
- 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :
- 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
- 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.
- 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
- 40 Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.
- 41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
- 42 Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
- 43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?