Caput CVIIILiber Psalmorum
- 1In finem. Psalmus David.
- 2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
- 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.
- 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.
- 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
- 6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
- 7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.
- 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
- 9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
- 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
- 11 Scrutetur fnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
- 12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
- 13 Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.
- 14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
- 15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :
- 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
- 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
- 18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
- 19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
- 20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
- 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
- 22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
- 23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.
- 24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
- 25 Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.
- 26 Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
- 27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
- 28 Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur.
- 29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
- 30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :
- 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.