Caput CXXILiber Psalmorum
- 1Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
- 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
- 3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
- 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
- 5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
- 6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
- 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
- 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
- 9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.