Caput CXXIVLiber Psalmorum
- 1Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat
- 2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
- 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
- 4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
- 5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !