Caput CXXXIVLiber Psalmorum
- 1Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :
- 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
- 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
- 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
- 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
- 6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
- 7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
- 8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
- 9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
- 10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
- 11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :
- 12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
- 13 Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
- 14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
- 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
- 16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
- 17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
- 18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
- 19 Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
- 20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
- 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.