Ad textum

Caput CXLVLiber Psalmorum

  1. 1Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
  2. 2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
  3. 3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
  4. 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
  5. 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
  6. 6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
  7. 7 Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;
  8. 8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
  9. 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
  10. 10 Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.