Caput XXILiber Psalmorum
- 1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
- 2 Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
- 3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
- 4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
- 5 In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
- 6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
- 7 Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
- 8 Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
- 9 Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
- 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
- 11 In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :
- 12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
- 13 Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
- 14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
- 15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
- 16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.
- 17 Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
- 18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
- 19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
- 20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
- 21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
- 22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
- 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.
- 24 Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
- 25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
- 26 Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
- 27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi.
- 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :
- 29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
- 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
- 31 Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
- 32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.