Caput XXXILiber Psalmorum
- 1Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
- 2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
- 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
- 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
- 5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
- 6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
- 7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
- 8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
- 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
- 10 Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
- 11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.