Caput XXXVLiber Psalmorum
- 1In finem. Servo Domini ipsi David.
- 2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
- 3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
- 4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
- 5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.
- 6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
- 7 Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
- 8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
- 9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
- 10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
- 11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
- 12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
- 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.