Caput XLIIILiber Psalmorum
- 1In finem. Filiis Core ad intellectum.
- 2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
- 3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
- 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
- 5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
- 6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
- 7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
- 8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
- 9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
- 10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
- 11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
- 12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
- 13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
- 14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
- 15 Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
- 16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :
- 17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
- 18 Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
- 19 Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
- 20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
- 21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
- 22 nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.
- 23 Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
- 24 Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
- 25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
- 26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.