Ad textum

Caput LVLiber Psalmorum

  1. 1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
  2. 2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
  3. 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
  4. 4 Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
  5. 5 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.
  6. 6 Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
  7. 7 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
  8. 8 pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
  9. 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :
  10. 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
  11. 11 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
  12. 12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :
  13. 13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.