Ad textum

Caput LXXXVILiber Psalmorum

  1. 1Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
  2. 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
  3. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
  4. 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
  5. 5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
  6. 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
  7. 7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.