Caput LXXXVIIILiber Psalmorum
- 1Intellectus Ethan Ezrahitæ.
- 2 Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
- 3 Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.
- 4 Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :
- 5 Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
- 6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
- 7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?
- 8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
- 9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
- 10 Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
- 11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
- 12 Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
- 13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
- 14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
- 15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
- 16 Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
- 17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
- 18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
- 19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
- 20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
- 21 Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.
- 22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
- 23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
- 24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
- 25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
- 26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
- 27 Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
- 28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
- 29 In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
- 30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
- 31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;
- 32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :
- 33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;
- 34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
- 35 neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
- 36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
- 37 semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
- 38 et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
- 39 Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.
- 40 Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.
- 41 Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.
- 42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
- 43 Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.
- 44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
- 45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
- 46 Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.
- 47 Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?
- 48 Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
- 49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?
- 50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?
- 51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :
- 52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
- 53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.