Caput XCILiber Psalmorum
- 1Psalmus cantici, in die sabbati.
- 2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :
- 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
- 4 in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.
- 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
- 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
- 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
- 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :
- 9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.
- 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
- 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
- 12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
- 13 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
- 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
- 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :
- 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.