Ad textum

Caput XCIVLiber Psalmorum

  1. 1Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;
  2. 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :
  3. 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
  4. 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;
  5. 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
  6. 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
  7. 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
  8. 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
  9. 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.
  10. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.
  11. 11 Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.