Caput XIEpistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
- 1Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :
- 2 non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :
- 3 Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
- 4 Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
- 5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
- 6 Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.
- 7 Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt :
- 8 sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
- 9 Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
- 10 Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.
- 11 Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.
- 12 Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ?
- 13 Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
- 14 si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
- 15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?
- 16 Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.
- 17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
- 18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.
- 19 Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.
- 20 Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.
- 21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.
- 22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
- 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.
- 24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?
- 25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
- 26 et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
- 27 Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.
- 28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.
- 29 Sine pnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
- 30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :
- 31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.
- 32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
- 33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !
- 34 Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?
- 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?
- 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.