Caput IIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
- 1Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?
- 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
- 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.
- 4 Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.
- 5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?
- 6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?
- 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?
- 8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
- 9 Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
- 10 sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :
- 11 non est intelligens, non est requirens Deum.
- 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
- 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :
- 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
- 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
- 16 contritio et infelicitas in viis eorum :
- 17 et viam pacis non cognoverunt :
- 18 non est timor Dei ante oculos eorum.
- 19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :
- 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
- 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.
- 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :
- 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
- 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
- 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
- 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
- 27 Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.
- 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
- 29 An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :
- 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
- 31 Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.