Caput IXEpistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
- 1Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :
- 2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
- 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
- 4 qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :
- 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
- 6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ :
- 7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :
- 8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
- 9 Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius.
- 10 Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
- 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
- 12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
- 13 sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
- 14 Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
- 15 Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.
- 16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
- 17 Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
- 18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
- 19 Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?
- 20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
- 21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
- 22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
- 23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
- 24 Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,
- 25 sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
- 26 Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.
- 27 Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
- 28 Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :
- 29 et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
- 30 Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est.
- 31 Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.
- 32 Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,
- 33 sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.