Caput XLiber Sapientiæ
- 1Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
- 2 et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
- 3 Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
- 4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.
- 5 Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.
- 6 Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim :
- 7 quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores : et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
- 8 Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
- 9 Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.
- 10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
- 11 In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
- 12 Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum : et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
- 13 Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum ; descenditque cum illo in foveam,
- 14 et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant : et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.
- 15 Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.
- 16 Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
- 17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili : et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ;
- 18 transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
- 19 Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum,
- 20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter :
- 21 quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.