Caput XVIIILiber Sapientiæ
- 1Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ;
- 2 et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant.
- 3 Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
- 4 Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
- 5 Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
- 6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent.
- 7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
- 8 Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
- 9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
- 10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
- 11 Simili autem pna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
- 12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles : nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.
- 13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
- 14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
- 15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
- 16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans : et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
- 17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
- 18 Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
- 19 Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.
- 20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis : sed non diu permansit ira tua.
- 21 Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
- 22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia : sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans.
- 23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.
- 24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
- 25 His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit : erat enim sola tentatio iræ sufficiens.