Caput VLiber Sapientiæ
- 1Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
- 2 Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;
- 3 dicentes intra se, pnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
- 4 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore ;
- 5 ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
- 6 Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
- 7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles : viam autem Domini ignoravimus.
- 8 Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?
- 9 Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,
- 10 et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus ;
- 11 aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem : commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;
- 12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius :
- 13 sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.
- 14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :
- 15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
- 16 Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
- 17 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini : quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
- 18 Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
- 19 Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ;
- 20 sumet scutum inexpugnabile æquitatem.
- 21 Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
- 22 Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
- 23 Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
- 24 Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.