Caput VIILiber Sapientiæ
- 1Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est : et in ventre matris figuratus sum caro ;
- 2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine : ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
- 3 Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
- 4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis :
- 5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
- 6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
- 7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :
- 8 et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
- 9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
- 10 Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
- 11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ;
- 12 et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
- 13 Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
- 14 Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
- 15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur : quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.
- 16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
- 17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
- 18 initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
- 19 anni cursus, et stellarum dispositiones,
- 20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
- 21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia.
- 22 Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
- 23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
- 24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam.
- 25 Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :
- 26 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
- 27 Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat : et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit.
- 28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
- 29 Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior.
- 30 Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia.