Caput XEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
- 2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
- 3 Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
- 4 In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
- 5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
- 6 Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.
- 7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.
- 8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
- 9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ?
- 10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
- 11 Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum.
- 12 Brevem languorem præcidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur.
- 13 Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.
- 14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :
- 15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
- 16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
- 17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
- 18 Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
- 19 Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
- 20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
- 21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
- 22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
- 23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
- 24 In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
- 25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.
- 26 Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
- 27 Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum.
- 28 Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
- 29 Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
- 30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
- 31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
- 32 Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?
- 33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
- 34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.