Caput XVIIIEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.
- 2 Quis sufficit enarrare opera illius ?
- 3 quis enim investigabit magnalia ejus ?
- 4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?
- 5 Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.
- 6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur.
- 7 Quid est homo ? et quæ est gratia illius ? et quid bonum aut quid nequam illius ?
- 8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
- 9 Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.
- 10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
- 11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis.
- 12 Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem.
- 13 Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum.
- 14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.
- 15 Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
- 16 Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.
- 17 Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato.
- 18 Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
- 19 Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.
- 20 Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
- 21 Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
- 22 Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.
- 23 Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
- 24 Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.
- 25 Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
- 26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei.
- 27 Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.
- 28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.
- 29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.
- 30 Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.
- 31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.
- 32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis : assidua enim est commissio illorum.
- 33 Ne fueris mediocris in contentione ex fnore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitæ tuæ.