Caput XXXIIEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis.
- 2 Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe :
- 3 ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
- 4 Loquere major natu : decet enim te
- 5 primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
- 6 Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
- 7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
- 8 Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
- 9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
- 10 Adolescens, loquere in tua causa vix.
- 11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
- 12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
- 13 In medio magnatorum non præsumas : et ubi sunt senes non multum loquaris.
- 14 Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
- 15 Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
- 16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo :
- 17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
- 18 Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
- 19 Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
- 20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
- 21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
- 22 Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem :
- 23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
- 24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pnitebis.
- 25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.
- 26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
- 27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.
- 28 Qui credit Deo attendit mandatis : et qui confidit in illo non minorabitur.