Caput XXXVIIIEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus.
- 2 A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.
- 3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
- 4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
- 5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?
- 6 Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
- 7 In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus.
- 8 Pax enim Dei super faciem terræ.
- 9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum, et ipse curabit te.
- 10 Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
- 11 Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico :
- 12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.
- 13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras :
- 14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.
- 15 Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.
- 16 Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
- 17 Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam :
- 18 et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem :
- 19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
- 20 In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.
- 21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
- 22 Noli obliviscari, neque enim est conversio : et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
- 23 Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie.
- 24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.
- 25 Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.
- 26 Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.
- 27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.
- 28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.
- 29 Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri : vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.
- 30 Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.
- 31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
- 32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.
- 33 In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
- 34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
- 35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
- 36 Sine his omnibus non ædificatur civitas,
- 37 et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.
- 38 Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur :
- 39 sed creaturam ævi confirmabunt : et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.