Ad textum

Caput IIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Titum

  1. 1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
  2. 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
  3. 3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
  4. 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
  5. 5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
  6. 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
  7. 7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
  8. 8 Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
  9. 9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
  10. 10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
  11. 11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
  12. 12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
  13. 13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
  14. 14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
  15. 15 Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.