Caput IIILiber Tobiæ
- 1Tunc Tobias ingemuit, et cpit orare cum lacrimis,
- 2 dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
- 3 Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
- 4 Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.
- 5 Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.
- 6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.
- 7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
- 8 quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
- 9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
- 10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :
- 11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.
- 12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum
- 13 dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.
- 14 Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.
- 15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
- 16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
- 17 Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.
- 18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.
- 19 Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.
- 20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum.
- 21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.
- 22 Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
- 23 Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
- 24 In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei :
- 25 et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.