Caput VLiber Tobiæ
- 1Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater.
- 2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.
- 3 Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet.
- 4 Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam.
- 5 Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum.
- 6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ?
- 7 At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ?
- 8 Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
- 9 Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.
- 10 Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.
- 11 Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper.
- 12 Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ?
- 13 Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.
- 14 Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
- 15 Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.
- 16 Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.
- 17 Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ?
- 18 sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius.
- 19 Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
- 20 Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.
- 21 Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
- 22 Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul.
- 23 Cumque profecti essent, cpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis.
- 24 Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum :
- 25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
- 26 Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
- 27 Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
- 28 Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.