Caput VIILiber Tobiæ
- 1Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
- 2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo !
- 3 Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
- 4 Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus.
- 5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
- 6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus
- 7 dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
- 8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.
- 9 Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
- 10 Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
- 11 Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
- 12 dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam.
- 13 Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
- 14 Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
- 15 Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
- 16 Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
- 17 Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.
- 18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
- 19 Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
- 20 Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.