Caput IIProphetia Zachariæ
- 1Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.
- 2 Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
- 3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :
- 4 et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
- 5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
- 6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
- 7 O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :
- 8 quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :
- 9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
- 10 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
- 11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
- 12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
- 13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.