Caput IIILiber Primus Paralipomenon
- 1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
- 2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
- 3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
- 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
- 5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :
- 6 Jebaar quoque et Elisama,
- 7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
- 8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :
- 9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.
- 10 Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
- 11 pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :
- 12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham
- 13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
- 14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
- 15 Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
- 16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
- 17 Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel,
- 18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
- 19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum :
- 20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
- 21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
- 22 Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
- 23 Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
- 24 Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.