Caput IVLiber Primus Paralipomenon
- 1Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
- 2 Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hæ cognationes Sarathi.
- 3 Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
- 4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
- 5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.
- 6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.
- 7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
- 8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
- 9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.
- 10 Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
- 11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
- 12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha.
- 13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
- 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant.
- 15 Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez.
- 16 Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël.
- 17 Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
- 18 Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë : hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.
- 19 Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
- 20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
- 21 Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.
- 22 Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : hæc autem verba vetera.
- 23 Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.
- 24 Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.
- 25 Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.
- 26 Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.
- 27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda.
- 28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
- 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
- 30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
- 31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David.
- 32 Villæ quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
- 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.
- 34 Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ,
- 35 et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel,
- 36 et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
- 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
- 38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
- 39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.
- 40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
- 41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
- 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi :
- 43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.