Caput IVProphetia Baruch
- 1Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
- 2 Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.
- 3 Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ.
- 4 Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.
- 5 Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :
- 6 venundati estis gentibus non in perditionem : sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.
- 7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo.
- 8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
- 9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
- 10 Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus.
- 11 Nutrivi enim illos cum jucunditate ; dimisi autem illos cum fletu et luctu.
- 12 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
- 13 Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
- 14 Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus.
- 15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ,
- 16 qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt.
- 17 Ego autem, quid possum adjuvare vos ?
- 18 qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
- 19 Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola.
- 20 Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
- 21 Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
- 22 Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.
- 23 Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.
- 24 Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.
- 25 Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
- 26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
- 27 Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
- 28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum :
- 29 qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
- 30 Animæquior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit.
- 31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.
- 32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos.
- 33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,
- 34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.
- 35 Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.
- 36 Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
- 37 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos : veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.