Ad textum

Caput VProphetia Baruch

  1. 1Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.
  2. 2 Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.
  3. 3 Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est.
  4. 4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax justitiæ, et honor pietatis.
  5. 5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
  6. 6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni :
  7. 7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.
  8. 8 Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei.
  9. 9 Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.