Caput IEpistola B. Pauli Apostoli ad Colossenses
- 1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :
- 2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
- 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\ Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
- 4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
- 5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :
- 6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
- 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
- 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
- 9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :
- 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :
- 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
- 12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
- 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
- 14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
- 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :
- 16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
- 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
- 18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
- 19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :
- 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
- 21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
- 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
- 23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
- 24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :
- 25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :
- 26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
- 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
- 28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :
- 29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.