Caput IVEpistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
- 1Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
- 2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
- 3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
- 4 Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
- 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
- 6 Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
- 7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
- 8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
- 9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
- 10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
- 11 Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
- 12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
- 13 Omnia possum in eo qui me confortat.
- 14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
- 15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
- 16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
- 17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
- 18 Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
- 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
- 20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
- 21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
- 22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
- 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.