Caput XXLiber Exodus
- 1Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :
- 2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
- 3 Non habebis deos alienos coram me.
- 4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
- 5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :
- 6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
- 7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
- 8 Memento ut diem sabbati sanctifices.
- 9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
- 10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
- 11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
- 12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
- 13 Non occides.
- 14 Non mchaberis.
- 15 Non furtum facies.
- 16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
- 17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
- 18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
- 19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
- 20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
- 21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
- 22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
- 23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
- 24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.
- 25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
- 26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.