Caput XXILiber Exodus
- 1Hæc sunt judicia quæ propones eis.
- 2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
- 3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
- 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
- 5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
- 6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.
- 7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
- 8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
- 9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
- 10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.
- 11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
- 12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
- 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
- 14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
- 15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
- 16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
- 17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
- 18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
- 19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
- 20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
- 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pnæ, quia pecunia illius est.
- 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
- 23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
- 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
- 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
- 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
- 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
- 28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
- 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
- 30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
- 31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
- 32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
- 33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
- 34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
- 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
- 36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.